- ARMACHA
- ARMACHAurbs Archiepiscopalis Hiberniae, Ultoniae Metropolis ad Kasin fluv. a Dublino Laginiae Metropoli 55. mill. pass. in Boream distans. Vulgo Armagh. Habet Comitatum cognominem, incendiis deformata, et pene diruta iacet a multis annis. Antiquirus loco Drumsailich nomen fuit. Cluver. l. 2. Baudrand. Huius urbis Archiepiscopus totius insul. Primas est, institutus autem hic Archiepiscopatus est ab Eugenio III. A. C. 1151. cum antea Episcopos haberet, e quibus septem; usque ad Bernhardi aetatem, uxoratos praesedisse, qui ad vitandum voti Caelibatus laqueum, ordinationem a Pontificibus Romanis noluerint petere, refert Baron. Annal. Vide Chemnitium in exam. Caelib. Celeberrimum inter huius Ecclesiae Praesules nomen Iacobus Usserius fuit, vastae lectionis et eruditionis Theologus, inque antiquitate Ecclesiastica versatissimus, qui obiit A. C. 1655. Vide Usserius. longitud. 12. 19. latitud. 55. 46.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.